.

Sunday, December 23, 2012

Η απλοελληνική μετάφραση της ΚΔ
του Σεραφείμ Μυτιληναίου (1705)
& η πύρινη αντίδραση
του Πατριαρχείου ΚΠόλεως /

The rendering of the NT in vulgar Greek
by Seraphim of Mytilene (1705)
& the fiery reaction
of the Patriarchate of Constantinople




Ματθαίος / Matthew 6:9-13.

Σεραφείμ Μυτιληναίος (Στέφανος Πωγωνάτος)
* *,
Η Καινή Διαθήκη ... μεταφρασθείσα εις πεζήν φράσιν
δια την κοινήν ωφέλειαν
(1705)



Sed haec omnia DEI omniscientis judicio permittimus, ne, dum Graecos a calumniis malevolorum liberare conamur,idem cum adversariis contra charitatem peccare videamur. Hoc saltem  hic obiter addam: Graeculos modernos (ut adversariorum more loquar) non absque sontica gravissimaque causa priores illas Novi Testamenti editiones, ejecisse: Imo vero addam, quod ignotum est Eruditis hactenus, Seraphimi editionem, in medio aulae Patriarchalis Constantinopoli anno ni fallor MDCCIV. [1704] post anathema Vulcano traditam. Praeter enim infinitos errores & anorthographias, ut jamjam supra palam, ex praefatione Viri Excellentiss. D. Prof. Franckii ostendimus, quas in sua editione commiseratetiam in praefatione suae editionis, ita contra Graecorum Episcopos, absque ulla causa invectus debacchatur, ut etiam multis Anglorum reverendissimi Episcopi & maxima pars Doctorum Oxoniensium, qui cum Graecis commercia literarum habent, pacemque invicem colunt, id admodum indigne tulerint, qua de re paulo infra fusiores erimus, ubi de Seraphimi vita acturi sumus. Nam quantum ego scio, qui per  quatuor annos Oxonii & Londini vixi adeo, ut aditus ad plures reverendissimos eorum Episcopos gratiose patuerit, nullus  eorum ad hanc editionem faciendam vel assem suppeditavit: Imo antequam in lucem prodiret, ilii ne hilum quidem sciverunt, quod quicumque Angliam imposterum petet, facile percontari poterit. Scio jam Lectoris animum ingenti flagrare desiderio, ut percipiat, quisnam illos quibus typographo satisfaciat, Seraphimo suppeditaverit sumtus, fuerit ne ille tam opulens, ut alienis opibus non indigeret? Minime! Et palam quidem dixissem (haud enim superficiarie. ut ita loquar mentem Seraphimi cognovi,) sed ne Viros gravissimos meosque Patronos summos, arcani hujus revelatione offendam, malo impraesentiarum veritatem silentio praeterire, quam imprudenter illam effingiendo optime de me meritis Viris, ingratus videri hospes: Praesertim cum illorum non nemo jam jam cessaverit esse mortalis.



[Η παρούσα κατάσταση της Εκκλησίας της Ελλάδος],
[Ελληνικά/Greek, PDF]

No comments: